Evangelium Secundum Lucam*

Caput 1: Versus 6

Erant autem ambo.BEDA, AMBR.Plena laudatio quae genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit.Justi ante Deum.AMBR.Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
(* Traductions européennes)